Tuesday, November 2, 2010

Image: Onager, Asinus, et Leo


M0147 - M0148 - M0149
148. Onager, Asinus, et Leo. Onager, asinum videns grave portantem onus eique servitutem exprobrans, ita est allocutus, “Felix vere ego, qui libertate fruor, otio indulgeo et alimenta in montibus ultro sine labore invenio. Tu contra ab alio exspectas alimenta continuisque servitiis et verberibus laceraris.” Dum se sic iactat, confestim apparet leo. Asinum, quod agaso aderat, leo relinquit intactum. In onagrum autem, qui solus erat, vehementem facit impetum eumque epulatur. Qui nullius imperio parent et nullo consilio flecti possunt, ii pertinacia et solitudine sua imprudentes pereunt.


(an onager: image source)

M0148 = Perry411. Source: Syntipas 30 (translated into Latin). This is Perry 411. For a note about the word onager, see #147.

No comments:

Post a Comment