Tuesday, November 2, 2010

Image: Aper et Rusticus


M0151 - M0152 - M0153
152. Aper et Rusticus. Apro vastanti segetes rusticus praecidit auriculam. Iterum deprehenso, praecidit alteram. Et tunc quoque redeuntem capit; captum portat in urbem, destinatum lautitiae sui patroni. Secta iam in convivio belua nusquam apparet cor. Excandescente hero et flagitante coquos, villicus respondet, “Patrone,” inquit, “non est mirum non apparere cor. Nam credo stultum aprum numquam cor habuisse. Nam, si cor habuisset, numquam in poenam suam ad meas segetes toties rediisset.” Sic rusticus; at omnes convivae emoriebantur risu, cachinnantes de stultitia rustici. Multorum hominum est excors vita, ut an cor habeant possis ambigere.



M0152 = Perry583. Source: Avianus 30 (adapted into prose). This is Perry 583. See the note to #860 for how being without a cor means being without any brains or intelligence.

No comments:

Post a Comment