Saturday, November 20, 2010

Image: Ovis et Canes Duo


M0296 - M0297 - M0298
297. Ovis et Canes Duo. Dum canes duo, magno furore perciti, morsibus mutuis lacerare sese instant, ovis, pacis et concordiae amica, iras componere studet et atrox proelium dirimere etiamque audet os tenerum et imbelle rictibus efferatis interponere. Sed nec quidquam proficere valet et, inanis operae praemium, os inde discissum refert. Hac fabula infirmiores monentur ne potentum rixis medios se ingerant.



M0297 (not in Perry). Source: Desbillons 11.9 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Noble as his source. Compare the fable of the bramble helping to make peace among the trees, #730.


No comments:

Post a Comment