Wednesday, November 10, 2010

Image: Ovis a Cane Comprehensa


M0295 - M0296 - M0297
296. Ovis a Cane Comprehensa. Ovis, comprehensa a cane, gregis custode, maximos edebat eiulatus. Capta autem a lupo, nullam emittebat vocem. Interrogata a pastore cur ita faceret, “Molestius,” inquit, “mihi est a cane, qui mihi custos et amicus esse debet, laedi quam a lupo, quem Natura perpetuum mihi genuit inimicum.”



M0296 (not in Perry). Source: Abstemius 176. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the fable of the shepherd rebuking the dog, #371.


No comments:

Post a Comment