216. Sorices, Mures, et Catus. Catus sedit super fornacem, infulatus et baculo suo innixus, muresque convocans et sorices, episcopum se esse dixit et ad benedictionem suam eos inclinari praecepit et sibi fieri obedientes. Cui antiquus sorex sic respondit, “Carius est mihi ut moriar paganus quam quod sub vestra manu fiam christianus.” Tunc ergo mures et sorices, a benedictione ipsius fugientes, in suis se latebris occultarunt, et catus, mitram exuens, episcopatum deposuit.
M0216 = Perry692. Source: Romulus Anglicus 132. This is Perry 692. For another story of pretended piety, see the story of the pious fox, #45.