Saturday, November 13, 2010

Image: Asinus et Bos, Pascentes


M0223 - M0224 - M0225
224. Asinus et Bos, Pascentes. Bos et asinus in prato eodem gramina tondebant. Ille seligebat quae magis sibi placitura et profutura crederet. Hic quaelibet carpebat et omnia vorabat promiscue. Quod videns, bos admonet non omnia praedita bono sapore esse; exploret ergo et ex gustatu iudicet, quorum saliva potior sit. Asinus refert, “Omnium saliva mihi par et una est.”



M0224 (not in Perry). Source: Desbillons 13.4 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Le Brun as his source. Compare the donkey’s lack of taste when it comes to music, #217, and books, #218.