Sunday, November 7, 2010

Image: Talpa et Mus


M0189 - M0190 - M0191
190. Talpa et Mus. Mus inconsultus, dum huc illuc cursitat, talpam pascentem in ipso cavi aditu videt. Illa sic murem admonere coepit, “Heu! Cur, miser, cursus iterare amas, tam sollicitos et tam tibi parum utiles? Quid tantum iuvat ferri, referri, et inquietum pertrahi, utcumque prava curiositas iubet? Quietus et beatus in latibulo tuo vivere potes; an vero nescis, simul foras erumpis, te periculis obiici et multis et gravibus? Nihil umquam audisti de felium gente perniciosa, quam sit agilis, astuta, et rapax? At, at, aliquis sonus mihi aures perculit. Latibulum subeo; tu vale, et fuge, si sapis.” “Nihil est,” mus inquit; “inanis metus te ciet; manendum.” Simulque feles (nam ipsa furtim repserat, praedam secuta) prosilit, et murem capit. Vivit beatus, qui sibi vivit latens.



M0190 (not in Perry). Source: Desbillons 10.20 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; Desbillons cites Richer as his source. Compare the fable about the mouse who warns the shrewmouse to be careful, #215. See also the frenetic squirrel in #384.

No comments:

Post a Comment