Sunday, November 7, 2010

Image: Asina et Bos, Iuncti


M0222 - M0223 - M0224
223. Asina et Bos, Iuncti. Pauper quidam agricola, cum asinam quam habebat bovi iunxisset, necessitate coactus, his terram arabat. Opere autem expleto, cum eos iugo esset soluturus, asina bovem interrogavit quis eorum agricolae instrumenta domum referre deberet. Cui ille respondit, “Qui antea solitus, omnino nunc etiam referet.”



M0223 = Perry292. Source: De Furia 371. This is Perry 292. For the donkey who is too tired to carry the farm equipment back home, see #826.


No comments:

Post a Comment