Sunday, November 7, 2010

Image: Taurus et Leo, Cenantes


M0292 - M0293 - M0294
293. Taurus et Leo, Cenantes. Leo, immani tauro insidias struens, eo potiri quoquo modo conabatur. Eum itaque his verbis olim compellans, “Amice,” ait, “pecudem mactavi; hodie, si lubet, una convivabimur.” Hoc ille dolo recumbentem taurum aggredi ac devorare meditabatur. Is itaque, cum ad eum venisset ac multas ollas veruaque ingentia, pecudem vero nullam vidisset, nihil fatus, ab antro discessit. Taurum ergo leo increpans reique huiusce causam intellegere volens, rogabat, quidnam inde, iniuriis nullis acceptis, ne salutato quidem hospite, abiret. Sed taurus “Haud temere id facio atque hinc diffugio,” respondit; “video enim non pro pecude, sed pro tauro haec omnia parari.”


(image source: Byzantine mosaic)

M0293 = Perry143. Source: De Furia 92. This is Perry 143. Compare the story of the vulture’s birthday party, #458.