Tuesday, November 9, 2010

Image: Taurus, Cornua Eius, et Leo


M0293 - M0294 - M0295
294. Taurus, Cornua Eius, et Leo. Leo aliquando taurum intuitus, cibi desiderio capitur, sed cornuum acie ac ictibus perterretur. Tandem fame suasus et amicitiam fingens, taurum adoritur, namque ubi malum ad manum est, fortes etiam ac viriles animi pertimescunt et, si viderint victoriam cum violentia sibi creare perciulum, ad occultas fallacias convertuntur. “Ego itaque,” leo ait, “fortitudinem tuam admiror, pulchritudinem tuam veneror. O, quale nobis caput obiectas! Quam praeclara, quam egregia forma es! Quantus pedibus, quantus armaris ungulis! At vero quantum capite pondus sustollis! Quid praeterea cornibus opus, cum nos inter duos pax sit?” Dictis taurus suadetur, armorumque submoto robore, facili negotio in potestatem leonis redactus, cena absque ullo discrimine leoni fit. Non dissimili ratione, qui hostibus fidit, post insidias in discrimen adducitur.



M0294 = Perry469. Source: De Furia 410 (shortened). This is Perry 469. Compare the story of the lion and the unicorn, #7.


No comments:

Post a Comment