Sunday, November 21, 2010

Image: Taxus et Porcelli


M0191 - M0192 - M0193
192. Taxus et Porcelli. Abundantia erat glandis maxima, et dimissi sunt porci cum pastoribus ad nemora. Taxus ergo, nemoris alumnus et incola qui glandibus vivere solebat, videns eas vastari, porcis se sociavit et de genere ipsorum esse dixit, unde et merito ipsis communicare deberet in pascuis. Cum autem postea vidit incrassatos porcos securibus subduci et interfici, idem de se metuens, carnificibus ait, “In me saevire non debetis, quia canis sum natura et genere, nec humanis esibus aptus.” Et ostendit eis ungulas suas in argumentum, et more canis terram scalpere coepit ungulis suis caninis. Sic multi cupidi et astuti duas vias ingrediuntur, sed, cognita eorum versutia, etsi quandoque benefecerint vel vera locuti fuerint, nullius tamen sunt momenti quae dicunt vel faciunt.



M0192 = Perry685. Source: Romulus Anglicus 119 (shortened). This is Perry 685. For a note about the Latin word taxus, “badger,” see #53. Compare the tricks of other ambiguous animals such as the ostrich, #403, and the bat, #399.