Sunday, November 21, 2010

Image: Bos Fimum Evehens


M0285 - M0286 - M0287
286. Bos Fimum Evehens. Rusticus quidam bovi suo iugum imposuit et in vehiculo fimum evexit. Qui bovem circa latera acuto stimulo monuit et grave illi onus ad trahendum adhibuit. Conversus igitur, bos domino suo coepit improperare quanta illi fecisset servitia et quantum saepe in excolendis agris suis sudaverit, et ait, “Ego tuos labores frequenter adiuvi, ego rura tua a iuventute mea utiliter excolui, et tu me modo compellis ut has inmunditias laboriose educam.” Respondit homo, “Interrogo te: quis istum fimum congessit?” Bos ait, “Congessi ego; ego illum pedibus conculcavi.” “Propterea,” inquit dominus, “quia foeditatem congessisti, non te pigeat eam laboriose extrahere.”



M0286 = Perry657. Source: Romulus Anglicus 63. This is Perry 657. Compare the fable of the donkey hauling manure, #248.


No comments:

Post a Comment