Tuesday, November 30, 2010

Imagines: Vultures, Leo, et Aper

459. Vultures, Leo, et Aper. Aestatis tempore, dum ardor animalia siti vexat, ad angustum fontem leo et aper potaturi concurrerant, et uter eorum prior biberet decertare coeperunt. Hinc ad mutuam caedem insurrexere; mox vero, ut paululum respirarent, pugna relicta, nonnullos vultures conspexere, qui longe exspectabant ut victus eorum quis caderet et devorarent. Id animadvertentes, inimicitias solvere, melius sibi esse aientes amicitiam servare quam vulturibus et corvis escam fieri.




M0459 Perry338

No comments:

Post a Comment