M0408 = Perry639. Source: Odo Appendix 1, Fable 23 (shortened). This is Perry 639. Compare the fable of the crane and the eagle, #474.
Thursday, December 30, 2010
Image: Aquila et Rattus
408. Aquila et Rattus. Facta fuit contentio inter aquilam et rattum quis eorum clarius videre poterit. Dixit aquila, “Quomodo probare poterimus huius rei veritatem?” Cui rattus, “Si vis, ascendam humeros tuos et me supportabis in altum.” Aquila eum supportavit in tantam altitudinem aeris quod rattus nihil vidit de terra. Tunc ait aquila, “Iam video cadavera ad praedam meam.” Rattus perterritus, quia videre non poterat, ait, “Descende ergo ut praedam accipias.” Descendente aquila, rattus vidit quemdam aucupem sub dumo latentem qui super cadaver retia tendebat. Protinusque ab humeris aquilae a longe saltavit et laqueos evasit. Aquila vero, super cadaver improviso descendens, incidit in laqueos et ab aucupe capta est. Cui rattus, “Heu, proh pudor! Propinquos tibi laqueos non vidisti. Ego autem, videns periculum, evasi providus.”