M0409 = Perry275. Source: De Furia 23. This is Perry 275. For another fable about the eagle and her feathers, see #414.
Monday, January 3, 2011
Image: Aquila, Pennis Avulsis
409. Aquila, Pennis Avulsis. Aquilam olim cum quidam cepisset, ei statim alarum pennas avulsit domique in gallinarum numerum aggregavit. Qua illa calamitate perterrita, magno dolore premebatur. Deinde vero cum eam quidam alius emisset, ut ei pennae renascerentur continuo curavit. Tunc aquila volans leporem cepit atque ei statim, a quo tale beneficium receperat, dono obtulit. Quod vulpes cum vidisset, “Primo potius,” inquit, “hospitalia haec munera, non isti feras moneo, ne nimirum te iterum capiat, rursusque pennas evellat.”