M0252 Perry491
Monday, December 20, 2010
Imagines: Muli et Latrones
252. Muli et Latrones. Ibant muli duo sarcinis onusti. Alter fiscos cum pecunia, alter saccos hordei ferebat. Ille, cum onere superbiret, celsam cervicem iactat et clarum tintinnabulum in collo gerit. Comes placido gradu sequitur. Subito latrones ex insidiis advolant et mulum, qui argentum ferebat, ferro vulnerant, homines fugant, nummosque diripiunt. Alterius muli hordeum neglectum est. Cum igitur ille spoliatus et vulneratus casum suum defleret, “Equidem,” inquit alter, “gaudeo, quod contemptus sum. Ego nihil amisi neque vulnere laesus sum.”