Tuesday, December 21, 2010

Imagines: Vultur Convivium Faciens

458. Vultur Convivium Faciens. Vultur, volens laute prandere et ventrem suum delicatis cibis infarcire, invitavit aviculas ad convivium, natalem suum, ut dicebat, celebraturus. Haec fama exiit inter eas et hoc aucupio incautas fefellit. Veniunt igitur undique, existimantes invenire mensas omnis generis deliciarum refertas, non de suo paraturas. Sed ubi, adventatis ac coactis omnibus, fores occlusae sunt et vultur rapere et mactare et occidere coepit, “O insanas nos et vecordes,” inquiunt, “quae vulturi, inimico nostro, fidimus, et apud eum putantes reperire escas, ipsae eius escae factae sumus.”




M0458 Perry389

No comments:

Post a Comment