Sunday, January 9, 2011

Image: Milvus, Rex Electus


M0423 - M0424 - M0425
424. Milvus, Rex Electus. Pulli celebraverunt capitulum ut eligerent sibi regem. Dixit unus sapientior aliis, “Eligamus columbam, animal simplex, quae nec laniat, nec laedit, nec devorat.” Fecerunt sic. Columba simplex inter pullos conversebatur. Dixerunt pulli, “Rex noster nihil valet quoniam non percutit, non laniat.” Dixerunt alii, “Deponamus eum. Quem igitur eligemus?” Dixerunt ad invicem, “Eligamus milvum.” Factum est ita. Milvus, rex constitutus, uno die cum rostro et unguibus laniavit unum pullum et devoravit, postea alium et tertium, et sic per pravum regem afflictus est populus.



M0424 (not in Perry). Source: Odo, Fable 1. This fable is not in Perry’s catalog, although it has much in common with the story of the frogs electing a king, #605, as well as the story of the doves who chose the hawk as their king, #423.