Wednesday, January 26, 2011

Image: Agnus et Canis


M0309 - M0310 - English - M0311

310. Agnus et Canis. Inter capellas agno vaganti canis dixisse fertur, “Non est hic mater tua,” et, ostendens ei oves longius segregatas, “ecce mater tua.” Agnus vero ait, “Non illam quaero quae me concepit in utero, sed haec est quae me nutrit et dat ubera sua mihi, natos autem suos, ut mihi lac non desit, fraudat.” Econtra canis ait, “Tamen illa est tibi fortior mater.” At agnus ait, “Verum est, sed illa me peperit; ista beneficio mater est.”



M0310 = Perry506. Source: Romulus Breviatus 23 (edited). This is Perry 506. Compare the story of the sheep who entrusts her lamb to a goat’s care, #88. Editorial note: I’ve added the phrase ecce mater tua from a different Romulus version of this fable to help make it more clear.