Tuesday, January 25, 2011

Image: Aries Canis Pelle Indutus


M0312 - M0313 - M0314
313. Aries Canis Pelle Indutus. Quidam paterfamilias habebat gregem ovium, morabaturque cum ipsis pro custodia canis maximus atque ferocissimus; tandem canis mortuus est. Quidam aries superbus ait pastoribus, “Auferte a me lanam ac cornua abscindite, meque canis pelle induite mortui, et sic omnes lupos visu terrebo.” Cumque venissent lupi more solito, statim ut viderunt arietem a longe, pelle canis indutum, fugerunt prae nimio timore. Quadam autem die, venit lupus, valde famelicus, tulitque agnum ac fugit. Cumque instantius aries insequeretur, casu evenit iuxta viam spinae positae pellem canis scinderent, qua aries erat indutus, subitoque ovina pellis apparuit. Videns hoc, lupus dolum intellexit statimque trucidavit eum et comedit. Docet haec fabula insipientes ac infirmos ne temere praesumant per dolum decipere sapientes ac fortes.



M0313 = Perry705. Source: Steinhowel 5.15 (shortened). This is Perry 705. Compare the fable of the donkey in the lion skin, #234.

No comments:

Post a Comment