Wednesday, January 5, 2011

Image: Corvus et Aquila, Contendentes


M0432 - M0433 - M0434
433. Corvus et Aquila, Contendentes. Aquila corvo infamiae notam exprobrabat quod soleret carnibus proiectorum cadaverum putridis vesci. “Sed utrius, amabo,” ait ille, “facinus odiosum est magis? Corvi, qui pecudes nullas devorat nisi mortuas, an aquilae, quae vivas depascitur?” Scelera quaedam illustria sunt, at saepe ibi maxima pudendi causa est, ubi minime pudet.



M0433 (not in Perry). Source: Desbillons 6.28 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the debate between the fox and the bear, #130.

No comments:

Post a Comment