M0432 = Perry599. Source: Odo, Fable 29. This is Perry 599. Compare the story of the human eye doctor, #898.
Saturday, January 8, 2011
Image: Corvus Medicus et Aquila
432. Corvus Medicus et Aquila. Aquila semel oculos doluit et vocavit corvum, qui dicitur physicus avium. Consuluit quid contra dolorem oculorum faceret. Et ait corvus, “Afferam optimam herbam quae oculos sanabit.” Et ait aquila, “Si hoc feceris, optimam dabo mercedem.” Corvus accepit caepe et spurgiam et simul distemperavit et posuit in oculis aquilae, et excaecata est. Venit corvus et pullos aquilae devoravit et ipsam aquilam multis percussionibus infestavit. Et dixit aquila, “Maledicta sit tua medicina, quod iam nihil video; insuper pullos meos devorasti.” Et ait corvus, “Quamdiu vidisti, nullatenus de pullis tuis potui gustare, attamen hoc multum affectavi, et ideo desiderium meum est completum.”