Tuesday, January 18, 2011

Image: Ovis et Vidua


M0307 - M0308 - English - M0309

308. Ovis et Vidua. Quaedam olim vidua domi nutriebat ovem. Quae, cum cuperet lanam habere longiorem, imperita tondebat manu bidentem cuticulaque tenus forcipe demetebat vellus, adeo ut vulnus faceret. “Ne me laedas,” bestia dolens inquit, “quid enim ponderis sanguis adiiciet meus? Ast carnis si meae opus est tibi, domina, adest coquus, qui me compendiose immolabit. Quod si lanae et velleris eges, non vero carnium, rursus est tonsor, qui me tondebit ac sinet vivere.” Fabula in eos qui inexperti res adgrediuntur, ita ut minus lucri importent sibi quam damni.



M0308 = Perry212. Source: Babrius 51 (translated into Latin prose). This is Perry 212. Compare the fable of the oxen and the cook, #284.