Monday, January 17, 2011

Image: Porcellus et Testamentum


M0333 - M0334 - M0335
334. Porcellus et Testamentum. Porcellus mortem parentum ingenti clamore deflebat. Sed cum, lectis testamenti tabulis, magnum glandis acervum multosque farinae modios sibi relictos cognovisset, obticuit. Rogatus cur non amplius fleret, “Farina,” inquit, “et glandes os mihi occluserunt.”



M0334 (not in Perry). Source: Abstemius 185. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a fable about human heirs, see the man talking to his sack of money, #987.

No comments:

Post a Comment