Wednesday, January 12, 2011

Image: Porci Duo, Inimici


M0334 - M0335 - M0336
335. Porci Duo, Inimici. Porci duo erant cuidam subulco, tam immortale inter se odium et perpetuas inimicitias habentes ut quotidie sese dentibus lacerarent. Cum autem dominus unum ex eis occideret, alter incredibili afficiebatur laetitia, videns inimico suo iamiam esse moriendum. Paucis autem post diebus, cum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat, dicens, “Heu me infelicem, cur inimici mei caede laetatus sum, quem tam cito eram eodem exitu secuturus?”



M0335 (not in Perry). Source: Abstemius 193. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For a story about enmity between people, see #929.