Thursday, February 3, 2011

Illustrated: Pavo Deplumatus


M0545 - M0546 - M0547
546. Pavo Deplumatus. Pavo, inter ceteras aves plumis ornatus et diversis coloribus distinctus, mansuetus et curialis, venit ad congregationem avium. Venit corvus et rogavit quod daret ei pennas duas. Ait pavo, “Quid facies pro me?” Et ait corvus, “Alta voce in curiis coram avibus te laudabo.” Pavo pennas suas ei concessit. Similiter cornix petiit et impetravit; sic cuculus et multae aliae aves, quod pavo totus deplumatus remansit. Debuit pullos suos cum alis protegere; non potuit, quia pennas non habuit. Supervenit frigus et periit. Pulli ab eo recesserunt et prout potuerunt vixerunt.



M0546 (not in Perry). Source: Odo, Fable 66. This is Perry 621. For another story where the peacock loses his feathers, see #117 or #545.

No comments:

Post a Comment