Thursday, February 3, 2011

Image: Passer et Accipiter


M0491 - M0492 - M0493
492. Passer et Accipiter. Passer in laguncula ad murum affixa nidum posuerat. Accipiter famelicus huc venit et, cum lagunculae aditus angustior foret ut intro succedere posset, unguibus exertis praedam attrahere tentat. Passer in ultima parte latibuli prudens se contineret. Nil periculi erat; verum ira ad nefarios ausus latronis incitatus, “Tene, sceleste, sic lentus feram,” dixit, “etiam in domos nostras grassari?” Simulque adversus hostem ferox se infert ut oculos fodiat. At accipiter vafer, vix sentit hunc sibi occurrere, ungues retrahit, similis timenti; atque ubi passerem videt foras erumpere capite prono, irruit. Obluctantem frustra et in cavum remeare iam frustra volentem corripit, educit, aufert, moxque lacerat et vorat. Tenues monentur ut potentum iniurias discant pati, ne malum gravius arcessant.



M0492 (not in Perry). Source: Desbillons 13.10 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. For another story about the predatory hawk, see #538.

No comments:

Post a Comment