Saturday, February 12, 2011

Image: Canis et Ovis Conquerens


M0369 - M0370 - M0371
370. Canis et Ovis Conquerens. Quo tempore animalia et pecudes sermone utebantur, aiunt ovem dixisse hero suo, “Per mihi mirum videtur nihil nobis a te praeberi cogique e terra nos victum quaerere, de quibus tamen tu et lanam capis et caseos et agnos. At canibus, unde nihil horum tibi redit, impertis panem quo ipse vesceris.” Tum canem, qui hoc audisset, ferunt sic locutum, “Merito hercle meo fit, nam ego is sum qui vos ipsas etiam custodio atque servo, ne vel hominum furto vel luporum raptu pereatis. Quod si ego vestram custodiam negligerem, iam ne ad pabula quidem exire auderetis prae formidine interitus.” Atque ita etiam oves ipsas facile passas fuisse accepimus, ut se canes potiores et maiore in honore haberentur.



M0370 = Perry356. Source: Camerarius 398. This is Perry 356. Compare the fable of the sheep and the shepherd’s threats, #307.