M0413 = Perry296. Source: De Furia 418. This is Perry 296. Cicero (On Divination 1.15) reports these events as actually having happened to King Deiotarus of Galatia (d. 40 BCE). There is a similar legend about Mohammed in Rumi’s Mathnawi 3.
Sunday, February 13, 2011
Image: Aquila et Agricola
413. Aquila et Agricola. Agricola, venatu aquilam nactus, eius pulchritudinem admiratus, liberam dimisit. Illa vero se beneficii non immemorem ostendit, sed cum eum sub muro iamiam casuro sedentem vidisset, advolans, fascem lignorum quem capite impositum gestabat agricola unguibus arreptum sustulit. Ille excitatus persequitur aquilam, quae statim fascem ex unguibus deiecit. Quem cum ille iterum sibi imposuisset, eo reversus, parietem sub quo antea quiescebat humi lapsum invenit, eamque sibi ab aquila gratiam relatam fuisse est admiratus. Qui nos beneficiis affecere, omnino remunerandi sunt.