M0476 = Perry298. Source: Ademar 19 (shortened). This is Perry 298. Compare the story of the thieves who pretend that a lamb is a dog, #906.
Wednesday, February 9, 2011
Image: Grus et Cornix
476. Grus et Cornix. Grus et cornix, inter se coniuratione unita, firmaverunt ut grus cornicem ab aliis avibus defensaret et cornix illi futura praevidendo narraret. Quae dum ad agrum cuiusdam saepius advenirent, agri dominus doluit et ait puero, “Da mihi petram.” Cornix gruem monuit et caute se egerunt. Alia vero die audiens cornix quod petram quaereret, commonuit gruem ne mali aliquid pateretur. Perpendit homo quia cornix divinaret. Puero dicit, “Quando dixero ‘da mihi offam,’ porrige lapidem.” Tum dixit puero ut daret offam at ille porrexit lapidem, qui gruem percussit et crura eius fregit. Vulnerata grus dixit cornici, “Ubi sunt divina auspicia tua? Cur me non monuisti?” Respondit, “Mea intellegentia culpabilis non est, sed omnium malorum sunt dolosa consilia, qui aliud dicunt, et aliud agunt.”