Tuesday, February 15, 2011

Image: Grues et Agricola


M0476 - M0477 - M0478
477. Grues et Agricola. Grues agricolae arva depopulabantur quibus nuper frumentum severat triticeum. Et ille, vacua longum quassata funda, fugabat aves perculsas metu. Quem cum intellexere funda ferientem auras, despexere deinceps ut iam non fugerent, donec non diutius egit quomodo sueverat, sed iactis lapidibus contudit plurimas. Grues autem, agro derelicto, aliae aliis “Fugiamus,” crocitabant, “in Pygmaeorum regionem. Homo iste non amplius nos territare velle videtur, sed incipit iam et facere aliquid.”



M0477 = Perry297. Source: Babrius 26 (translated into Latin prose). This is Perry 297. The enmity between the cranes and the legendary “Pygmies” was an ancient Greek myth already attested in Homer.

No comments:

Post a Comment