Thursday, February 17, 2011

Image: Mergus et Stellae


M0480 - M0481 - English - M0482

481. Mergus et Stellae. Nox erat serena admodum et lucida splendoreque stellarum clara. In hac mergus per stagnum ferebatur, piscium capiendorum causa. Utque renidentem in aqua fulgorem stellarum cernit, ratus pisces se conspicatum, appetit scintillas in aqua apparentes et sese in eas captans incitat. Mox, ubi se deceptum neque pisces esse quos crediderat sensit, a labore inani desistendum sibi esse decrevit. Die autem orto videt matutino tempore in liquido stagno sub aquis splendorem squamarum in piscibus relucentem, at ille de frustratione nocturna cogitabat etiam istas vanas esse imagines patiebaturque praeterfluere pisces, ne, ut arbitrabatur, laborem iterum inutilem susciperet. Ac tandem loca illa in quibus copiose ali potuisset, deseruit, inque ea se contulit, ubi cum fame et variis malis conflictandum esset.



M0481 (not in Perry). Source: Camerarius 477. This fable is not in Perry’s catalog; the story comes from the Panchatantra tradition. For other examples of the wrong lesson learned, see the story of the two boys, #966, or the story of the timid starling, #421.