Sunday, August 22, 2010

Illustrated: Hirundo et Aviculae


M0481 - M0482 - M0483
482. Hirundo et Aviculae. Hirundo, cum linum coeptum esset seri, suadebat aliis aviculis impedire sementem, dictitans omnibus fieri insidias. Irridebant illae garrulamque vocabant. Surgente lino, rursum monebat evellere sata; irridebant iterum. Maturescente lino, hortabatur populari segetem et, cum ne tunc quidem consulentem audirent, hirundo cum homine foedus init cohabitatque cum eo. Ceteris avibus e lino retia fiunt et laquei. Multi nec ipsi consulere sibi norunt, nec recte consulentem audiunt sed, cum in periculis versantur, tum demum incipiunt suam damnare socordiam.

hirundo et aviculae

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. You can recognize the swallow by her distinctive tail.

M0482 = Perry039. Source: Barlow’s Aesop 18. This is Perry 39. Compare the fable of the owl’s warning, #466.

No comments:

Post a Comment