Monday, March 7, 2011

Image: Canes in Culina


M0346 - M0347 - M0348
347. Canes in Culin. Tempore hiemali, dum canes tres in culina ad focum cubant, en, quartus supervenit. Qui, cum nullum locum videret sibi idoneum relictum, excogitavit hanc viam obtinendi id quod volebat: repente foras se proripit et latratibus quam maximis potest viciniam omnem commovet. Quibus excitati canes qui ad focum cubabant statim allatrantes exeunt. At hic simul, furtim regressus in culinam, locum quem sibi arbitratur commodissimum occupat.



M0347 (not in Perry). Source: Desbillons 10.10 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the dog planning a house in winter, #346. For another fable about a diversion, see #87.

No comments:

Post a Comment