Monday, August 23, 2010

Illustrated: Canis et Umbra


M0347 - M0348 - M0349
348. Canis et Umbra. Canis quidam, tranans fluvium, vorabunda fauce vehebat carnem, splendente sole, et (ut plerumque fit) umbra carnis lucebat in aquis. Quam avide captans, quod in rictu oris erat perdiderat. Quo infortunio perculsus, huc illuc vagos circumtulit ocellos et, tandem animum recipiens, sic elatravit, “Miserae deerat cupiditati modus! Satis superque esset, ni desipuissem. Iam tota spes et res in fundo perierunt.”

Canis et Umbra

Click here for a SLIDESHOW of all the Crane images.
M0348 = Perry133. Source: Barlow’s Aesop 80. This is Perry 133. Compare the fable of the lion fooled by a reflection, #2.

No comments:

Post a Comment