Friday, March 11, 2011

Image: Pica et Cauda Eius


M0494 - M0495 - M0496
495. Pica et Cauda Eius. Pica levis, quotiens alis pressis consederat, caudam suam gesticulando flectebat. Credens se morem turpem cum patria linquere, illa transiit non modicum fretum, sed frustra. Nam mox cum consedit in ripa ulteriore, caudam suam vibravit more priore. “Mores,” inquit, “mutare putabam cum patria, sed mihi nunc vitium idem trans mare restat.” Sic ille qui mores componere putat, loca mutans, non animum, fretum transfretat incassum.



M0495 = Perry590. Source: Nequam 38 (adapted into prose). This is Perry 590. The fable alludes to the famous line from Horace, Epistles 1.11, caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt. Compare the story of the stork and his beak, #472.

No comments:

Post a Comment