Wednesday, September 15, 2010

Illustrated: Passer, Lepus, et Aquila


M0493 - M0494 - M0495
494. Passer, Lepus, et Aquila. Passer leporem, oppressum ab aquila et miserabiliter eiulantem, obiurgabat. “Ubi,” inquit, “est tua pernicitas? Quid ita cessarunt pedes?” Dum garrit, ipsum accipiter inopinantem rapit questuque vano clamitantem interficit. Lepus semianimus in morte solacium habuit. “Tu,” inquit, “qui modo securus nostra irridebas mala, simili querela mortem deploras tuam.” Noli misero insultare.

Passer et Lepus

Click here for a SLIDESHOW of all the images from Croxall's Aesop.
M0494 = Perry473. Source: Evans 9. This is Perry 473. Compare the wolf’s solace in #65.

No comments:

Post a Comment