Thursday, March 3, 2011

Image: Porcus et Mulus


M0337 - M0338 - M0339
338. Porcus et Mulus. Mulus, macer et onustus sarcina nimium gravi, tarde ambulabat et suam vicem dolebat, crebro gemens. Porcus, quem obesitas nimia sua pariter impediebat, sic consolandi gratia hunc allocutus est, “Age vero, frater, hos gemitus inanes comprime; quisque aequo animo fata sua sequi debet. Omnes sciunt te gerendis oneribus natum; tuam fortunam disce pati. An putas me esse levius onustum quam te? Adverte quantum pinguitudinis geram. Meum illud onus est, quo totus quidem premor eo usque ut vix mihi liceat ingredi. Et nihilominus vita nostra peragitur satis iucunde, nec curis edacibus ullisve gemitibus corrumpitur.” Mulus, porci orationem respuens, “Sortem,” ait, “utrinque disparem esse non vides? Essem beatus, si sarcina carerem, at tu miser eris, cum onus amittes tuum.”



M0338 (not in Perry). Source: Desbillons 9.14 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the story of the foolish heifer, #278.

No comments:

Post a Comment