Wednesday, February 2, 2011

Image: Porcus et Equus


M0336 - M0337 - M0338
337. Porcus et Equus. Porcus, conspiciens equum bellatorem qui cataphractus ad pugnam prodibat, “Stulte,” inquit, “quo properas? In pugna enim fortasse morieris.” Cui equus, “At tibi inter lutum sordesque impinguato, quamvis nihil dignum laude gesseris, cultellus adimet vitam; mortem vero meam comitabitur gloria.”



M0337 (not in Perry). Source: Abstemius 48. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. For another fable about the well-fattened pig and the war horse, see #271.

No comments:

Post a Comment