Sunday, March 27, 2011

Image: Psittacus et Dives


M0550 - M0551 - M0552
551. Psittacus et Dives. Vir nobilis psittacum emerat, probe educatum, praenitentem corpore ac bene valentem. Hunc atriensi curandum dedit, at ille totum id negotii reiicit ad ianitorem, ianitor ad topiarium, topiarius demum ad inertes pedisequos, qui, flocci aestimantes satis necne herili psittaco fiat, illum saepe et saepius cibique potusque indigentem negligunt. Adiguntque ut gemat, pristinam sortem recolens, et dicat, “Quanto mihi beatior vita erat sub casa paupere heri prioris! Dapes quas naturae meae convenire scisset, caute eligebat, sedulo praeparabat, et copiose largiebatur. Ille quidem solus altor mihi, sed optimus. Nunc in nobilis huiusce domo superba, ubi credidi sortem mihi meliorem fore, vita mea servis plurimis commendatur et interea, miser, fame longa conficior.” Si benefaciendi curam idoneus unus susceperit, praestat multitudini.




M0551 (not in Perry). Source: Desbillons 9.19 (adapted into prose). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the dog who gets praise from his master but no food, #376. For another fable about a neglected pet bird, see #552.

No comments:

Post a Comment