Thursday, March 24, 2011

Image: Scriptor et Aesopus


M0869 - M0870 - M0871

870. Scriptor et Aesopus. Quidam scripta Aesopo mala recitarat, in quibus multum se iactaverat inepte. Scire ergo cupiens quidnam senex sentiret, “Numquid tibi,” inquit, “superbior visus sum? Nobis ingeni fiducia haud vana est?” Aesopus, pessimo volumine confectus, “Ego,” inquit, “vehementer probo quod te laudas, namque hoc ab alio numquam tibi contiget.”


M0870 = Perry537. Source: Phaedrus, Perotti’s Appendix 6.9 (adapted into prose). This is Perry 537. Compare the fable of the two donkeys, #222.