Monday, May 23, 2011

Image: Simonides et Gemini


M0868 - M0869 - M0870

869. Simonides et Gemini. Simonides certo pretio conductus est ut cuidam pyctae victori laudem scriberet. Cum materia exigua impetum frenaret, poetae licentia usus est atque sidera gemina interposuit, Deos pyctas gloriosos. Victor opus adprobavit, sed Simonides tertiam mercedis partem accepit. Cum reliquas posceret, “Di illi,” inquit, “reddent, quorum sunt duae laudis partes.” Fraudatus quamvis et iniuria dolens, ad convivium invitatus, hora dicta rediit et recubuit. Convivium poculis splendebat, domus laeta resonabat, cum repente iuvenes duo, pulvere sparsi, sudore multo diffluentes, corpore supra formam humanam, cuidam servolo mandant ut ad se Simonidem provocet, sine mora. Homo perturbatus Simonidem excitat. Unum vix pedem triclinio promorat, subito camarae ruina ceteros oppressit, nec ulli iuvenes reperti sunt ad ianuam; numinum praesentia vati vitam dedit, mercedis loco.




M0869 = Perry522. Source: Phaedrus 4.25 (adapted into prose; shortened). This is Perry 522. The twin gods referred to here, Castor and Pollux, were famous both for their skills in boxing and in horsemanship, and can be seen in the sky as the constellation Gemini.

No comments:

Post a Comment