Saturday, March 5, 2011

Image: Sus et Asinus Morbum Simulans


M0340 - M0341 - M0342
341. Sus et Asinus Morbum Simulans. Asinus vidit quod porco dabatur panis et nihil laborabat. Cogitavit ergo asinus, “Porcus iste bene se habet, et nihil laborat; ego tota die laboro et parum comedo; fingam me infirmum.” Fecit sic. Stimulavit eum dominus eius; surgere noluit, sed ingemuit. Ait dominus uxori suae, “Asinus noster infirmatur.” Dixit domina, “Demus ei panem et portemus ei aquam.” Fecerunt sic. Asinus parum comedit in principio, postea satis, et impinguatus est. Et cogitavit asinus, “Quando porcus fuit impinguatus, fecit dominus venire carnificem cum cultello.” Asinus exterritus est, timens ne ipsum interficerent cum impinguatus esset; “Certe malo laborare et vitam pristinam ducere quam sic interfici.” Exivit stabulum et saltavit ante dominum suum. Quod videns, dominus restituit eum pristino officio et bona morte mortuus est.


M0341 = Perry600. Source: Odo, Fable 33 (shortened). This is Perry 600. For another story about a donkey who takes a warning from the pig’s example, see #227. For another fable about the donkey feigning illness, see #320.