Monday, August 23, 2010

Illustrated: Verres et Lupus


M0339 - M0340 - M0341
340. Verres et Lupus. Verres parvus morabatur inter gregem porcorum. Inflatus superbia, vertebat se in gyro cum strepitu et grunnitu. Cumque nullus paveret, iratus ait, “Quid mihi hic prodest stare!” Venit inter gregem agnorum, stansque in medio, in gyro se vertebat cum strepitu et grunnitu. Tunc agniculi, timore perterriti, fugerunt omnes. Ac verres dixit, “Hic decet me stare.” Die quadam, lupus venit ad agniculos. Illi, videntes eum a longe, fugerunt omnes. Verres autem non est dignatus fugere, et lupus, capiens eum, portabat in silvam. Casu dum iret, devenit inter gregem porcorum. At verres, cognoscens eos, exclamavit voce magna. Porci, agnoscentes eum, insurrexerunt unanimiter in lupum et fratrem suum eruerunt. Tunc verres, plenus verecundia dixit, “In adversis et prosperis, semper cum tuis te tenere debes.”

verres, agni, et lupus

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. Here we see the poor self-important little porker before he is rescued from that big bad wolf!

M0340 = Perry694. Source: Steinhowel 5.2 (shortened). This is Perry 694. Compare the story of the “lone bull” in #295.

No comments:

Post a Comment