Saturday, April 30, 2011

Image: Navigantes in Eadem Navi Inimici


M0928 - M0929 - M0930

929. Navigantes in Eadem Navi. Inimici In eadem navi vehebantur duo qui inter se capitalia odia exercebant. Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta tempestate ingenti, cum omnes de vita desperarent, interrogat is qui in puppi sedebat gubernatorem, utram partem navis prius submersum iri existimaret. Cui gubernator “Proram,” respondit. Tum ille, “Iam mors mihi non molesta est, cum inimici mei mortem adspecturus sim.”



M0929 = Perry068. Source: Jacobs & Doering 36. This is Perry 68. Compare the fable of the fish and the dolphin, #595, or the snake and the wasp, #617.

No comments:

Post a Comment