Monday, May 2, 2011

Image: Fur et Stultus


M0904 - M0905 - M0906

905. Fur et Stultus. Stultus quidam delubrum intravit. Calceos in vestibulo reliquit et in limine haec verba scripsit, “Ego, cuius hi calcei sunt, admodum validus sum, et mox redibo.” Fur calceos abripuit, et ita subscripsit, “Ego sum cursor velocissimus, nec mihi in animo est redire.”


M0905 (not in Perry). Source: Thomas 38. This fable is not included in Perry’s catalog. Compare the fable of the horseman who ran off with the hunter’s rabbit, #848.

No comments:

Post a Comment