Tuesday, May 3, 2011

Image: Heremita et Mus


M0896 - M0897 - English - M0898

897. Heremita et Mus. Heremita quidam, volens servum suum perscrutari ut fidem eius cognosceret, murem sub vasculo occultavit et ait servo, “Ire habeo ad confratres visitandos; tu vero ad custodiam cellae remanebis et, si quid forte opus est ut sumas, nil tibi sit prohibitum. Solum autem vas illud ibi reversum ne tangas, ne removeas. Nolo enim te scire quid subtus habeat.” Itaque, abeunte domino, servus de re interdicta sibi quaenam esset mirabatur, et visum est ei quod satis posset rem scire, ita quod magister suus nesciret. Accedens igitur ad vasculum, dum vas removit, murem ibi absconditum incautus liberavit. Reversus ergo tandem heremita, statim de vasis secreto servum interrogavit utrum illud vidisset an non. Et ait servus, “Vidi quidem, sed melius non vidissem.”


M0897 = Perry664. Source: Romulus Anglicus 43 (shortened). This is Perry 664. Compare the fable of the dragon who tested his friend, #627.