Sunday, June 5, 2011

Image: Arbor Pusilla


M0720 - M0721 - M0722

721. Arbor Pusilla. Arbores complures in eodem creverant loco procerae, rectae enodesque, praeter unam humilem, parvam nodosamque, quam ut deformem pusillamque ceterae ludibrio habere solitae erant. Aedificaturus domum, loci dominus iubet omnes excidi, praeter eam quae brevitate et deformitate sua aedificium indecorum redditura videbatur. Ceteris excisis, deformis haec secum dicebat, “De te non amplius querar, Natura, quod me turpem genueris, cum formosis tam magna videam imminere discrimina.”


M0721 (not in Perry). Source: Abstemius 12. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the story of the big fish and the little fish, #581.

No comments:

Post a Comment