Saturday, June 4, 2011

Image: Culex et Lumen


M0698 - M0699 - M0700
699. Culex et Lumen. Culex, cum gentem suam opprimi ab hirundine avida videret, aeriis plagis cessit et in rustici casam se recepit. Sed, videns usquequaque hic retia extendere araneam, “Heu,” ait, “quid misero mihi quaesii? Iste locus insidiis periclisque plenus est.” Ergo textricem suae genti inimicam abominatur et fugit. Hinc ad divitis domum superbam volat et furtim in conclave splendidum permeat. Latet aliquandiu, animi dubius an tandem satis tuta sibi omnia sint. Postquam metum omnem abiecit, ex angulo erumpit atque “Bona Salus,” dixit, “has aedes habitat; hic laute, beate, tuto vivere licet.” Nox interim advenit; lumina accenduntur. Iste fulgor novus culici insueto placet. Huc ergo ruit, at ustulatur et crepat. Sapiens qui suos hostes fugit, deinde ipse sibi hostis saepe perit stultitia sua.



M0699 (not in Perry). Source: Desbillons 9.13 (adapted into prose; shortened). This fable is not in Perry’s catalog; it appears original to Desbillons, as he cites no source. Compare the fable of the wax and the fire, #753.