Friday, June 17, 2011

Image: Avarus et Aureorum Sacculus


M0986 - M0987 - M0988

987. Avarus et Aureorum Sacculus. Vir quidam avarus, qui ingentem aureorum acervum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum nummorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus voluptatem esset allaturus. Cui sacculus “Heredibus,” inquit, “tuis qui nummos a te tanto sudore quaesitos in scortis et conviviis profundent, et daemonibus qui animam tuam aeternis suppliciis mancipabunt.” Haec indicat fabula stultissimum esse in iis laborare quae aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.


"Death and the Miser" by Hieronymus Bosch

M0987 (not in Perry). Source: Abstemius 100. This fable is not in Perry’s catalog; Perry omitted most of Abstemius’s fables. Compare the tale of the greedy toad, #612.